Commentarii de Bello Gallico Liber Unus Capitulum Unum: Gallia est omnis divisa in partes tres. Unam partem incolunt Belgae, Aquitani aliam partem et Galli tertiam incolunt Galli se Celtas appellant Romani autem eos Gallos appellant Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Garumna flumen Gallos ab Aquitanis dividit Matrona et Sequana eos a Belgis dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, quod a cultu atque humanitate Provinciae longissimi absunt. minimeque saepe ad eos mercatores adeunt atque ea, quae ad effeminandos animos pertinent important. Belgae proximi sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, cum his Germanis Belgae continenter bellum gerunt. Commentarii de Bello Gallico 1
Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidie cum Germanis contendunt, Helvetii aut suis finibus Germanos prohibent aut ipsi in Germanorum finibus bellum gerunt. Capitulum Duo: Apud Helvetios longe nobilissimus et ditissimus fuit Orgetorix. Is, M. Messala et M. Pisone consulibus, regni cupiditate inductus, conjurationem nobilitatis fecit. Omnibus civibus persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent. Dixit perfacile esse, cum virtute omnibus praecederent, Commentarii de Bello Gallico 2
totius Galliae imperio potiri Facilius eis persuasit quod undique loci natura Helvetii continentur. Una ex parte continentur flumine Rheno, latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit. Altera ex parte continentur monte Jura Altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios. Tertia ex parte Helvetii continentur lacu Lemanno et flumine Rhodano qui Provincam nostrum ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat, ut minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferred possent Itaque magno dolore afficiebantur. Commentarii de Bello Gallico 3
Pro multitudine hominum, et pro gloria belli atque fortitudinis, angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant. Capitulum Tria: Helvetii his rebus adducti Et auctoritate Orgetorigis permoti, constituerunt ea, Quae ad proficiscendum pertinerent, comparare. Jumentorum et rarrorum quam maximum numerum coemerunt. Sementes quam maximas fecerunt. Ut in itinere copiam frumenti haberent Cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmaverunt. Ad eas res conficiendas biennium satis esse existimaverunt. In tertium annum profectionem lege confirmant. Commentarii de Bello Gallico 4
Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates suscepit. In eo itinere persuadet Castico, Sequano, Ut regnum in civitate sua occuparet. Castici pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat Et a senatu populi Romani amicus appellatus erat. Itemque Dumnorigi Haeduo ut idem conaretur persuadet Dumnorix erat frater Diviciaci, Et eo tempore principatum in civitate obtinebat Ac maxime plebe acceptus erat. Orgetorix ei filiam suam in matrimonium dat. Perfacile est, inquit, id perficere, Quod ego ipse meae civitatis imperium obtenturus sum. Non est dubium Quin totius Galliae plurimum Helvetii possint. Commentarii de Bello Gallico 5
Meis copiis meoque exercitu regna vobis conciliabo. Hac oratione adducti, Inter se fidem et jus jurandum dant. Regno occupato, Per tres potentissimos populos Totius Galliae sese potiri posse sperant. Capitulum Quattuor: Ea conjuration Helvetiis per indices enuntiata est. Moribus suis Orgetorigem ex vinculis causam dicere coegerunt Si Orgetorix damnaretur Poena esset ut igni cremaretur Die constituta causae dictionis Orgetorix ad judicium omnem suam familiam, ad hominum milia decem, undique coegit. omnes clientes obaeratosque suos, Commentarii de Bello Gallico 6
quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit per eos se eripuit et causam non dixit. Cum civitas ob eam rem incitata armis jus suum exsequi conaretur et magistras multitudinem hominum ex agris cogerent, Orgetorix mortuus est Helvetii arbitrantur Orgetorigem ipsum sibi mortem conscivisse. Capitulum Quinque: Post Orgetorigis mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere conati sunt et e finibus suis exire paraverunt. Ubi jam se ad profectionem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt Commentarii de Bello Gallico 7
frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant, comburunt. Haec fecerunt ut domum reditionis spem tollerent, Et paratiores ad omnia pericula subeunda essent trium mensium molita cibaria sibi quemque domo efferre jubent. Persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis, Ut, oppidis suis vicisque exustis una cum eis proficiscantur, Bojos, qui Rhenum transierant Norejamque oppugnaverant, ad se recipiunt atque socios sibi asciscunt. Commentarii de Bello Gallico 8